Amphitheatrum aeternae providentiae, Pag. 261
 
Vanini, Amphitheatrum aeternae providentiae

/261/ EXERCITATIO XXXVIII

Quae Peripateticorum de monstris adducat

et confutet opiniones.

 

Aristoteles duo de monstris responsa

dedit: unum, monstra esse peccata Naturae,

quae materia dicitur; alterum monstra

esse Naturae excursus seu praevaricationes.

Primum his verbis exprimit in 2. Physicorum, text.

81.: «Natura duplex est: alia quidem ut materia,

alia vero ut forma. Finis autem est haec; propter finem

autem caetera, haec utique erit causa, cuius gratia

et monstra peccata sunt illius, quae propter aliquid

agit». Idem vult in libro 4. De generatione

animalium, cap. 4. «Apertum est ‑ inquit ‑ causam

eventorum huiusmodi (scilicet monstrorum) in

materia esse putare oportere». Probat hac demonstratione:

«Si vitella distinguuntur membrana, gemini

pulli discreti sine ulla supervacua parte generantur;

sed, si vitella continuantur nec ulla interiecta

membrana disterminantur, pulli ex eis

monstriferi prodeunt, corpore et capite uno, cruribus

quaternis, alis totidem, quoniam superiora ex

albumine generantur et prius (vitello enim cibo

eis est), pars autem inferior postea instruitur».

Aristotelis certe de monstris sententia mihi

monstruosa et portentosa videtur. Nam, ut

Indice

Pagine introduttive
EXERCITATIONES